Vulgate clémentine (latin)
Luc 8:30-33
30Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum.
31Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
32Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
33Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.
Commentaires sur Luc 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires