Luc 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 7:2-6

2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

5diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

Lire Luc 7 en entier

Commentaires sur Luc 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project