Luc 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 21:8-19

8Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.

9Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

10Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

11Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

13continget autem vobis in testimonium.

14Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :

15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

17et eritis odio omnibus propter nomen meum :

18et capillus de capite vestro non peribit.

19In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Lire Luc 21 en entier

Commentaires sur Luc 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project