Vulgate clémentine (latin)
Luc 17:12-17
12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :
13et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.
14Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.
17Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?
Commentaires sur Luc 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires