Vulgate clémentine (latin)
Luc 13:23-27
23Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
24Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
26tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Commentaires sur Luc 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires