Vulgate clémentine (latin)
Luc 13:1-5
1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
3Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
5Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Commentaires sur Luc 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires