Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 4:8-12
8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :
9duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
10sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Commentaires sur Lévitique 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires