Lévitique 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 4:27-35

27Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Lire Lévitique 4 en entier

Commentaires sur Lévitique 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project