Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 4:22-26
22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :
23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
24Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Commentaires sur Lévitique 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires