Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 14:34-38
34Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,
35ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
36At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :
37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
38egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
Commentaires sur Lévitique 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires