Vulgate clémentine (latin)
Josué 8:32-35
32Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.
33Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.
34Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.
35Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.
Commentaires sur Josué 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires