Vulgate clémentine (latin)
Josué 3:1-11
1Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
2Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium,
3et clamare cœperunt : Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes :
4sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.
9Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
11Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.
Commentaires sur Josué 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires