Vulgate clémentine (latin)
Jean 20:2-6
2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
Commentaires sur Jean 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires