Vulgate clémentine (latin)
Jean 13:31-35
31Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.
34Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Commentaires sur Jean 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires