Vulgate clémentine (latin)
Jean 13:12-20
12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.
14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
16Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
18Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
20Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
Commentaires sur Jean 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires