Vulgate clémentine (latin)
Joël 1:8-13
8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
9Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
11Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
12Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Commentaires sur Joël 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires