Job 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 24:13-17

13Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

14Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.

15Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.

16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

Lire Job 24 en entier

Commentaires sur Job 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project