Job 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 14:10-14

10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?

11Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :

12sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.

13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?

14Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.

Lire Job 14 en entier

Commentaires sur Job 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project