Job 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 13:4-13

4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.

6Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?

8numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?

9aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?

10Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.

13Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.

Lire Job 13 en entier

Commentaires sur Job 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project