Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 5:10-18
10Ascendite muros ejus, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
12Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.
13Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis : hæc ergo evenient illis.
14Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
16Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes.
17Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
Commentaires sur Jérémie 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires