Jérémie 49
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 49:7-13

7Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum : Numquid non ultra est sapientia in Theman ? periit consilium a filiis ; inutilis facta est sapientia eorum.

8Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan : quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.

9Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum : si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.

10Ego vero discooperui Esau : revelavi abscondita ejus, et celari non poterit : vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.

11Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere : et viduæ tuæ in me sperabunt.

12Quia hæc dicit Dominus : Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent : et tu, quasi innocens relinqueris ? non eris innocens, sed bibens bibes.

13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.

Lire Jérémie 49 en entier

Commentaires sur Jérémie 49

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project