Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 49:23-29
23Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt : turbati sunt in mari ; præ sollicitudine quiescere non potuit.
24Dissoluta est Damascus, versa est in fugam : tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem lætitiæ ?
26Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri prælii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
27Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad.
28Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus : Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.
29Tabernacula eorum, et greges eorum capient : pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
Commentaires sur Jérémie 49
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires