Jérémie 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 23:25-32

25Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.

26Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?

27Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?

28Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.

29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?

30Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

31Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.

32Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis : qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

Lire Jérémie 23 en entier

Commentaires sur Jérémie 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project