Jérémie 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 23:21-27

21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

22Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.

23Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe ?

24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum ? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.

25Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.

26Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?

27Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?

Lire Jérémie 23 en entier

Commentaires sur Jérémie 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project