Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 55:8-13
8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
13Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.
Commentaires sur Ésaïe 55
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires