Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 49:8-16
8Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ;
9ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
10Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
11Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
12Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
13Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
14Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
15Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
16Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.
Commentaires sur Ésaïe 49
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires