Ésaïe 49
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 49:14-21

14Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.

15Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

16Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.

17Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.

18Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;

19quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.

20Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem.

21Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?

Lire Ésaïe 49 en entier

Commentaires sur Ésaïe 49

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project