Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 49:1-6
1Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
2Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me.
3Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.
4Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
5Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
6Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Commentaires sur Ésaïe 49
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires