Ésaïe 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 22:8-14

8Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.

9Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris,

10et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.

11Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.

12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;

13et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.

14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.

Lire Ésaïe 22 en entier

Commentaires sur Ésaïe 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project