Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 16:1-4
1Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.
2Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
3Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
4Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris : finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
Commentaires sur Ésaïe 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires