Osée 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Osée 12:7-14

7Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.

8Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

9Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

11Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.

12Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.

13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est.

14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

Lire Osée 12 en entier

Commentaires sur Osée 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project