Vulgate clémentine (latin)
Genèse 5:9-15
9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
Commentaires sur Genèse 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires