Genèse 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 5:6-11

6Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

Lire Genèse 5 en entier

Commentaires sur Genèse 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project