Vulgate clémentine (latin)
Genèse 5:21-27
21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
22Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.
25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Commentaires sur Genèse 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires