Vulgate clémentine (latin)
Genèse 46:1-7
1Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.
3Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
5Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
6et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
7filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
Commentaires sur Genèse 46
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires