Vulgate clémentine (latin)
Genèse 42:6-17
6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
8Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
9Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.
10Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
11Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
12Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.
13At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.
14Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
15Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
16Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
17Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.
Commentaires sur Genèse 42
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires