Vulgate clémentine (latin)
Genèse 42:1-6
1Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?
2audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
3Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,
4Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :
5ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Commentaires sur Genèse 42
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires