Vulgate clémentine (latin)
Genèse 37:5-10
5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.
6Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
7putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
8Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
Commentaires sur Genèse 37
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires