Genèse 36
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 36:9-14

9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

10et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.

11Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.

12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

13Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.

14Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.

Lire Genèse 36 en entier

Commentaires sur Genèse 36

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project