Vulgate clémentine (latin)
Genèse 36:21-27
21et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
22Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
23Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
27Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
Commentaires sur Genèse 36
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires