Vulgate clémentine (latin)
Genèse 32:17-20
17Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?
18respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
19Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
20Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.
Commentaires sur Genèse 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires