Vulgate clémentine (latin)
Genèse 31:25-32
25Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
27cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
28Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
29valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
30Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
31Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
32Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Commentaires sur Genèse 31
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires