Genèse 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 29:21-30

21Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29cui pater servam Balam tradiderat.

30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

Lire Genèse 29 en entier

Commentaires sur Genèse 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project