Vulgate clémentine (latin)
Genèse 26:18-22
18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
21Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
Commentaires sur Genèse 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires