Genèse 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 22:16-24

16Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Lire Genèse 22 en entier

Commentaires sur Genèse 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project