Vulgate clémentine (latin)
Genèse 22:15-19
15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :
16Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :
17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
Commentaires sur Genèse 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires