Vulgate clémentine (latin)
Genèse 15:9-13
9Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
10Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
13Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Commentaires sur Genèse 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires