Vulgate clémentine (latin)
Genèse 13:10-18
10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
11Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.
12Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
14Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.
18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.
Commentaires sur Genèse 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires