Galates 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Galates 4:27-31

27Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.

28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.

30Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.

31Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.

Lire Galates 4 en entier

Commentaires sur Galates 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project