Vulgate clémentine (latin)
Galates 4:21-27
21Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
22Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
27Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
Commentaires sur Galates 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires